monumenta.ch > Hieronymus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 2, 45, 6
Haec, mi domina Asella, cum iam navem conscenderem, raptim flens dolensque conscripsi, et gratias ago Deo meo, quod dignus sim, quem mundus oderit. Ora autem ut de Babylone Ierosolymam regrediar, ne mihi dominetur Nabuchodonosor, sed Iesus filius Iosedec: veniat Ezras, qui interpretatur adiutor, et reducat me in patriam meam. Stultus ego qui volebam cantare Canticum Domini in terra aliena, et deserto monte Sina, Aegypti auxilium flagitabam . Non recordabar Evangelii, quia qui de Ierusalem egreditur, statim incidit in latrones, spoliatur, vulneratur, occiditur. Sed licet Sacerdos despiciat atque Levites, Samaritanus ille misericors est , qui cum diceretur: Samaritanus, es et daemonium habes , daemonium renuens, Samaritem se non negavit; quia quem nos custodem, Hebraei samaritem vocant. Maleficum quidam me garriunt: titulum fidei, servus agnosco. Magum vocant, et Iudaei Dominum meum. Seductor et Apostolus dictus est. Tentatio me non apprehendat, nisi humana . Quotam partem angustiarum perpessus sum, qui cruci milito? Infamiam falsi criminis imputarunt: sed scio per bonam et malam famam perveniri ad regna coelorum. 7. Saluta Paulam et Eustochium, velit nolit mundus, in Christo meas. Saluta matrem Albinam, sororemque Marcellam, Marcellinam quoque, et sanctam Felicitatem, et dic eis: Ante tribunal Christi simul stabimus, ibi apparebit qua mente quis vixerit. Memento mei, exemplum pudicitiae, et virginitatis insigne; fluctusque maris tuis precibus mitiga.